profectus inde Abraham in terram australem habitavit inter
Cades et Sur et peregrinatus est in Geraris
dixitque de Sarra uxore sua soror mea est misit ergo
Abimelech rex Gerarae et tulit eam
venit autem Deus ad Abimelech per somnium noctis et ait ei
en morieris propter mulierem quam tulisti habet enim virum
Abimelech vero non tetigerat eam et ait Domine num gentem
ignorantem et iustam interficies
nonne ipse dixit mihi soror mea est et ipsa ait frater meus
est in simplicitate cordis mei et munditia manuum mearum feci
hoc
dixitque ad eum Deus et ego scio quod simplici corde
feceris et ideo custodivi te ne peccares in me et non dimisi ut
tangeres eam
nunc igitur redde uxorem viro suo quia propheta est et
orabit pro te et vives si autem nolueris reddere scito quod
morte morieris tu et omnia quae tua sunt
statimque de nocte consurgens Abimelech vocavit omnes
servos suos et locutus est universa verba haec in auribus eorum
timueruntque omnes viri valde
vocavit autem Abimelech etiam Abraham et dixit ei quid
fecisti nobis quid peccavimus in te quia induxisti super me et
super regnum meum peccatum grande quae non debuisti facere
fecisti nobis
rursusque expostulans ait quid vidisti ut hoc faceres
respondit Abraham cogitavi mecum dicens forsitan non est
timor Dei in loco isto et interficient me propter uxorem meam
alias autem et vere soror mea est filia patris mei et non
filia matris meae et duxi eam uxorem
postquam autem eduxit me Deus de domo patris mei dixi ad
eam hanc misericordiam facies mecum in omni loco ad quem
ingrediemur dices quod frater tuus sim
tulit igitur Abimelech oves et boves et servos et ancillas
et dedit Abraham reddiditque illi Sarram uxorem suam
et ait terra coram vobis est ubicumque tibi placuerit
habita
Sarrae autem dixit ecce mille argenteos dedi fratri tuo
hoc erit tibi in velamen oculorum ad omnes qui tecum sunt et
quocumque perrexeris mementoque te deprehensam
orante autem Abraham sanavit Deus Abimelech et uxorem
ancillasque eius et pepererunt
concluserat enim Deus omnem vulvam domus Abimelech propter
Sarram uxorem Abraham